- EPPSTENIA
- EPPSTENIAFamilia Germaniae illustris, cuius origo â Sigfrido Eppstenio arcessitur, cuius fil. Sigfridus, ex Abbate Fuldensi, Archiep. Moguntinus electus est, A. C. 1059. Eius ex fratre nepos, paruet dictus Sigfridus, gentem propagavit: in qua duo iterum Sigfridi, et alius Gerhardus, saeculo dcimo tertio, sedem Moguntinam tenuêre; Nec minus Wernerus Falckenstenius Archiep. Moguntinus Eppsteniant habuit matrem. Godofredus postea, qui decessit A. C. 1412. ex uxore Lucardi, fiha Philippi Iunioris. Du. de Falckenstem et Muntzenberg, heredem Koenigsteinae, pater fuit Godofredi atque Eberhardi: quorum ille ab uxore Iuta Nassovia titulum Comitarus Diezii familiae intulit, sed eius nepos Godofredus, pater Aguetis, Emiconi Com. Leiningensi nuptae, lineam clausit, A. C. 1520. cum A. C. 1492. dimidiam dominii Eppstenii partem Vilhelmo Landgravio hassiae vendidislet. Hic (Eberhardus) Koenigsteinam tenuit, et A. C. 1420. consensu fratris feudum Imperii fecit, atque primus Comitis titulum obtinuit; ex Anna Cronbergia pater Eberhardi II. Com. Koenigstenii, quo et Annâ Nassoviâ genitus Philippus Comes, ex Luisa Com. de Marca, suscepit Eberhardum III. (qui exstinctus A. C. 1535.) ex Carharina Weinsperg nullam prolem reliquit) Georgium (defunctum A. C. 1527.) Philippum Canonicum Moguntinum (qui obiit A. C. 1509.) atque Aunam heredem, (nuptam Botoni Com. Stolbergae, exstincto A. C. 1567. uno ante uxorem auno) E quo matrimonio natus Henricus Com. Stolbergae, ex Elisabetha Gleichensi, fil. habuit Christophorum, defunctum A. C. 1638. Cuius ex Hedvige Reinsteinia sil. Ioh. Martinus, ex Agnere Elisabetha Barbiensi, praeter alios, gennit Christophorum Ludovicum (nat. A. C. 1634.) patrem ex Luisa Christina Landgravia hassiae Georgii (nat. A. C. 1666.) et Caroli (nat. A. C. 1668. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Europaeae Part. III. p. 13. et in Indic. nec non Part. 1. p. 29.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.